- INTERREX
- I.INTERREXqui Regis Demortui loco tantisper summae rerum praeest, dum alius creetur: quod spatium reinporis Interregnum dictum. Origo eius antiquissima; Nam Romulo Defuncto, ut tradit Dionys. l. 2. autequam novus crearetur Rex, integrum Annum Interregnum fuit. Ita enim ille: Sequenti Anno nemo Romae regnavit, ad novum Interregum Magistratum delatâ administratione Reip. in hunc modum: Ducenti Patries Conscripti, ex quibus Senatus Rege Romulo constitutus erat, distributi in Decurias, Decemviris sorte committebant Urbis imperium. Hi non simul, sed unus post alium quinis diebus lictores habebant ceteraque insignia regia, quae s. per manus tradebantur, a primo deinceps usque ad ultimum: ium quinqueduanus ille Magistratus migrabat ad sequentem Decuriam, et inde rursum ad aliam etc. Et hoc sub Regum imperio observatum fuit. Postea appellatio etiam sub Consulibus mansit: cum enim ordinarii Magistratus abessent, et Comitiis interesse non possent, sive vitio creati abdicâssent neque placeret Dictatorem dici, tum res ad Interregem veniebat. Atque etiam hi Interreges eodem modo quinqueduano fungebantur Magistratu, ut ex Cic. l. 7. ad fam. Ep. ad Trebatium apparet; vo duraute omnia obibant ea, quae vel Regum vel Consulum fuissent, itaque et Senatum convocandi ius habebant et populum ad Comitia Curiata etc. vocandi. Non autem moris erat, ut ab co, qui primus Interrex proditus erat, Comitia haberentur, hinc tale quid nusquam apud Liv. inventur: Sed interdum a secundo, ut l. 10. c. 11. Interreges fuêre App. Claudius, dem P. Sulpitius, is Comitia Consularia habuit. Interdum a tertio, ut l. 3. c. 8. Interdum a pluribus, ut ad undecimum etiam Interregem aliquando perventum siti, apud eund. l. 7. Eligebantur non nisi e Patriciis, vel potuis prodebantur (hoc enim verbum de iis sollenne) ut ex plurimis Liv. Cic. aliorumque locis cognoscitur. Sed mutatâ veteri Reip. formâ et summâ rerum ad unum delatâ, Interregum et functio et nomen abolitum est. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 16. et Iac. Oisel. Notis in A. Gell. l. 14. c. 7.II.INTERREXvide Lucius Corn. Scipio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.